Tekst
Printversion

(Anon.) : Quid gloriaris in malitia - Videbunt iusti

Quid gloriaris in malitia


Quid gloriaris in malitia
qui potens es in iniquitate?
Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua
sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem
iniquitatem magis loqui aequitatem
Dilexisti omnia verba praecipitationis
lingua dolosa
Proterea Deus destruet te in finim
evellet te
et emigrabit te de tabernaculo tuo
et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt iusti, et timebunt
et super eum ridebunt, et dicent:
Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum:
Sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in varitate sua.
Ego autem sicut oliva fructificavi in domo Dei:
speravi in misericordia Dei in aeternum.
et in saeculum saeculi.
Confitebor tibi in saeculum,
quia fecisti:
et expectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sactorum tuorum.

(Source: Meier, Bernardus (1959), p.90)



Page last updated : 30/10/2019 13:46:11
My code : #Tekst_13715