Tekst
Printversie

Beatus homo - Longitudo dierum - Dominus sapientia

Beatus homo qui invenit sapientiam


Beatus homo qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia
Melior est adquisitio eius negotiatione
argenti et auro primo fructus eius
Pretiosior est cunctis opibus
et omnia quae desiderantur huic non valent conparari.

Longitudo dierum in dextera eius
in sinistra illius divitiae et gloria
Viae eius viae pulchrae
et omnes semitae illius pacificae
Lignum vitae est his qui adprehenderint
et qui tenuerit eam.

Dominus sapientia fundavit terram
stabilivit caelos prudentia
sapientia illius eruperunt abyssi
et nubes rore concrescunt.

(Source: Meier, Bernardus (1959), p.34)



Pagina laatst bewerkt : 30/10/2019 13:46:00
Eigen code : #Tekst_13688