Tekst
Printversie

Beati omnes - Ecce sic benedicetur

Beati omnes qui timent Dominum


Beati omnes qui timent Dominum
qui ambulant in viis eius
Labores manuum tuarum quia manducabis:
beatus es et bene tibi erit
Uxor tua sicut vitis abundans
Filii tui sicut novellae olivarum
incircuitu mensae tuae.

Ecce sic benedicatur homo
qui timet Dominum
Benedicat tibi Dominus ex Sion:
et videas bona Jerusalem
omnibus diebus vitae tuae
Et videas filios filiorum tuorum
pacem super Israel.

(Source: Meier, Bernardus (1975), p.23)



Pagina laatst bewerkt : 30/10/2019 13:45:47
Eigen code : #Tekst_13733